BRACHARENSIS Martinus

BRACHARENSIS Martinus
BRACHARENSIS Martinus
natione Pannonius, primum Dumiensis Monsterii Abbas, postea Episcopus Bracharensis; ex patira in Orientem progressus, bonas literas et scientias ibidem hausit, tantô quidem successu, ut doctissimos sui temporis aequaret aut superaret. Ex Oriente in Gallaeciam delatus, conversis ibi ab Ariana impietate Suevis, regulam fidei et sanctae Religionis constituit, Ecclesias confirmavit, condidit Monasteria, inter quae Dumiense ipsum, cuius is primus Abbas factus est. Inde in sede Bracarensi annis 30. circiter exactis, plenus virtutibus ad Dominum migravit, Gregorius Turon. Histor. Franc. l. 5. c. 38. annô 7. Childeberti Regis Franc. qui fuit 21. Chilperici atque Guntranni, ut habet Aimoinus de Gestis Francor. l. 3. c. 38. Testamenti eius mentio est, in Concilii Tolet. X. Decr. 3. Scripsit, verba sunt Miraei in Histor. Eccl. librum de quatuor virtutibus, falso Senecae a nonnullis attributum, sive Formulam honestae vitae, quae Tomo VI. BIbliothecae Patrum exstat ----- Idem Collectionem Canonum ex Graecis Synodis adornavit, quae in Tomis Conctkorum legitur. In appendice ad Vitas Patrum, typis Plantinianis editas A. C. 1628. exstant sententiae Aegyptiorum Patrum ab homine Graeco anonymo collextae, et a Martino Dumiensi in Latinum transtatae. Interrogationes, quarum in fine meminit Miraeus, transssatae sunt per manum Paschafii Diaconi, ut refert Sigebertus de Scriptor. Eccles. c. 117. etc. E' quibus Collectionem Canonum quod attinet, facta est illa ab eo eodem fere tempore, quô Dionysius Exiguus Romae suam Collectionem et Versionem, et in Africa suam Digestionem adornaret Ferrandus, utrôque tamen posterior est; nam Ferrandus iam vitâ excesserat A. C. 551. et Dionysius 530. iam annô, cum Martinus hic annô demum 573. secundum Baronium, vel 580. secudum Dalaeum, vitâ decesserit. Propius ad eam accedit Συναγωγὴ Κανόνων Iohannis Scholastici, quae facta est crica A. C. 564. etc. Vertit autem pleraque ex Graeco, aliquibus tamen immixtis, ex Conciliis Occidentalibus, Africanis, item Hispanicis, veluti Tolosano I. et Bracharensibus; Divisit Opus in 2. partes, quarum prior Canones continet, de Personis, Rebus et Ritibus Eccles. agentes; posterior res ad Laicos pertinentes'complectitur, Editiones eius duae sunt; una vulgaris et vetus, quam omnes Conciliorum collectiones exhibent: Altera recens, quam ex antiquis MS. dicit sese edidisse Garsias a Loaysa, in collectione Coneiliorum Hispamae. Quarum illam exhibuêre Editores Bibliothecae Iuris Can. vet. Voellius et Iustellus filius in Appendict Tom. I. ita tamen, ut novum opus, ut illi praefantur, iure censeri ac dici mereatur, ut quae singulati curâ a Ioh. Doviatio, Saer. Canonum Interprete Regio, cum coeteris editionibus et libris manu exaratis, collata sit, adnotatis ad marginem versionis tum variis lectionibus, tum Conciliis, ex quibus, tamquam fontibus, suos Martinus Canones deprompsit. In quo tamen Lextorem monet Mastricht IC. ne credat Doviatio, aut ei, qui in editione Voelli ac Iustelli fontes adiucit, quando in indicandis fontibus etiam memorat Canones Pseudapostolicos: Hos enim numquam in suam Collectionem Episcopus hîc retulit, nec eorum meminit, ut qui tum, cum in Oriente esste, nondum consarcinati fuêre etc. Vide Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccles. num. 171. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MARTINUS Bracharensis — celebris Collector CAnonum, vide supra in voce Bracharensis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”